Passage
Cicero, In L. Catilinam 2.3
lat cicero phi013 perseus lat2
ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. interfectum esse Lucium Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent, quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent? ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego Lucium Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable