LOGOI

Passage

Cicero, In L. Catilinam 2.7

lat cicero phi013 perseus lat2

O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable