LOGOI

Passage

Cicero, In L. Catilinam 3.14

lat cicero phi013 perseus lat2

primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. deinde Lucius Flaccus et Gaius Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. atque ita censuerunt ut Publius Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti Gaius Cethegus, Lucius Statilius, Publius Gabinius qui omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in Lucium Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in Marcum Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in Publium Furium qui est ex eis colonis quos Faesulas Lucius Sulla deduxit, in Quintum Annium Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in Publium Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable