Passage
Cicero, In L. Catilinam 3.15
lat cicero phi013 perseus lat2
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est: ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam Publius Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Gaio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus Gaium Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Publio Lentulo puniendo liberaremur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable