Passage
Cicero, In L. Catilinam 3.4
lat cicero phi013 perseus lat2
atque ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Publio Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse Titum Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable