LOGOI

Passage

Cicero, In L. Catilinam 3.8

lat cicero phi013 perseus lat2

atque interea statim admonitu Allobrogum Gaium Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Publio Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable