Passage
Cicero, In L. Catilinam 3.9
lat cicero phi013 perseus lat2
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a Publio Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Lucio Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.