LOGOI

Passage

Cicero, In L. Catilinam 4.13

lat cicero phi013 perseus lat2

Nisi vero cuipiam Lucius Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae minueretur; hic ad evertenda fundamenta rei publicae Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.

Provenance