Passage
Cicero, In L. Catilinam 4.4
lat cicero phi013 perseus lat2
qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis. non Tiberius Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non Gaius Gracchus quod agrarios concitare conatus est, non Lucius Saturninus quod Gaium Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id est initum consilium ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem relinquatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable