LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 42

lat cicero phi014 perseus lat2

quid tua sors? tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est; lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. postremo tu in provinciam ire noluisti. non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule probavi. sed tamen Lucio Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. habuit proficiscens dilectum in Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur adiunxit. ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable