LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 74

lat cicero phi014 perseus lat2

at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable