Passage
Cicero, Pro P. Sulla 76
lat cicero phi015 perseus lat2
nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma hominum indutae exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possit vehementius— penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.