LOGOI

Passage

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit 12

lat cicero phi019 perseus lat2

idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.

Provenance