LOGOI

Passage

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 101

lat cicero phi020 perseus lat2

an ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedem exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimaeli iustitia poenae comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam est eversa atque in eo loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux fuisse videar?

Provenance