Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 30
lat cicero phi020 perseus lat2
ego vero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum mihi esse arbitror. si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque atque unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse. hic tuis, P. Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cum sententiam dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.