Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 2
lat cicero phi021 perseus lat2
ac tamen ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. cuius ego de ecfrenato et praecipiti furore quid dicam? an potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.