LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 43

lat cicero phi021 perseus lat2

exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. atque hic ei gradus—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditus ad popularem iactationem atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable