LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 49

lat cicero phi021 perseus lat2

tum vero elatus est spe posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable