LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 55

lat cicero phi021 perseus lat2

inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. qui non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. monent enim eidem ne occvltis consiliis res pvblica laedatvr. quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse. est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable