LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 110.p1

lat cicero phi022 perseus lat2

an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? est enim homo iste populo Romano deditus. nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaei iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable