LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 29.p2

lat cicero phi022 perseus lat2

quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable