Passage
Cicero, Pro P. Sestio 80.p1
lat cicero phi022 perseus lat2
et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable