LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 96.p1

lat cicero phi022 perseus lat2

nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra natio optimatium; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable