Passage
Cicero, In P. Vatinium testem interrogatio 12
lat cicero phi023 perseus lat2
in eo magistratu cum tibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio pro consule? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable