LOGOI

Passage

Cicero, In P. Vatinium testem interrogatio 6.p1

lat cicero phi023 perseus lat2

ac tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti.

Provenance