Passage
Cicero, Pro M. Caelio 30.p2
lat cicero phi024 perseus lat2
sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester' convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable