Passage
Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 40.p2
lat cicero phi025 perseus lat2
sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.