LOGOI

Passage

Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 43

lat cicero phi025 perseus lat2

ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! si non sum adiutus, non debui; si desertus, sibi fortasse providit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?

Provenance