Passage
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 51.p1
lat cicero phi026 perseus lat2
hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum, quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios civitate donavit. etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse: hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis, quisquis erit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable