Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 12
lat cicero phi028 perseus lat2
venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat. respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum hominem—fuit enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium, non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable