Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 24.p1
lat cicero phi028 perseus lat2
quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.