Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 30.p2
lat cicero phi028 perseus lat2
hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritum appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.