Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 31.p2
lat cicero phi028 perseus lat2
pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable