Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 52
lat cicero phi028 perseus lat2
sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. detractum dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable