Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 60
lat cicero phi028 perseus lat2
quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares. quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio parem, quis A. Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit? honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.