LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 66

lat cicero phi028 perseus lat2

sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati. nam postea quam sensi populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum semper magnificum et praeclarum putavi, clarorum virorum atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere. itaque si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable