LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 78.p1

lat cicero phi031 perseus lat2

mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?

Provenance