LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Marcello 4.p2

lat cicero phi032 perseus lat2

nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable