Passage
Cicero, Pro Rege Deiotaro 22.p2
lat cicero phi034 perseus lat2
reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.