Passage
Cicero, Philippicae 1.19
lat cicero phi035 perseus lat2
quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse Caesaris acta servari? quid? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable