LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 1.31

lat cicero phi035 perseus lat2

hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? tu autem, M. Antoni, —absentem enim appello—unum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable