LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 1.33

lat cicero phi035 perseus lat2

num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis. quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable