LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 1.9

lat cicero phi035 perseus lat2

tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.

Provenance