LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 10.13

lat cicero phi035 perseus lat2

cum vii cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est—quod di duint!—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable