LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 10.14

lat cicero phi035 perseus lat2

tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. ab hoc igitur viro quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? quamquam ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur.

Provenance