Passage
Cicero, Philippicae 10.15
lat cicero phi035 perseus lat2
sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. quid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable