LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 10.20

lat cicero phi035 perseus lat2

Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem referremus. ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable