LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 10.23

lat cicero phi035 perseus lat2

ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte ne nimium paene patientis. etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret, vi contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable