LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 11.15

lat cicero phi035 perseus lat2

quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset—quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable