Passage
Cicero, Philippicae 11.23
lat cicero phi035 perseus lat2
facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare.